1 | lm|cocytusque sinu labens circumfluit atro|lm fluvius inferorum est, dictus ἀπὸ τοῦ κωκύειν, id est lugere: nam Homerus sic posuit. est autem hic locus vicinus Acheronti, de quo diximus supra: qui ideo luctuosi esse finguntur, quia, ut exposuimus in primis partibus libri, haec sacra morte hominis fiebant. |