monumenta.ch > Servius > 129
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 129

1 lm|pauci quos aequus amavit iuppiter|lm tria genera hominum dicit ad superos posse remeare: quos diligit Iuppiter, hoc est hos quos in ortu benignus siderum aspectus inradiat, Iuvenalis 'distat enim, quae sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus': quos prudentia sublevat, nam hoc est 'quos ardens evexit ad aethera virtus': item religiosos, quos a diis genitos dicit; consequens enim est ut deorum suboles religionibus vacet. 'diis' autem 'geniti', quia corporibus se infundebant potestates supernae, unde heroes procreabantur.
Servius HOME

bav1646.269 bnf7959.159 bnf7960.121 bnf7962.57 bnf10307.330 csg861.33 med221.226 ubk206.193 uldBPL52.31