1 | lm|noctes atque dies patet atri ianua ditis|lm id est omni tempore homines in fata concedunt. et hoc poetice: nam Lucretius ex maiore parte et alii integre docent inferorum regna ne posse quidem esse: nam locum ipsorum quem possumus dicere, cum sub terris esse dicantur antipodes? in media vero terra eos esse nec soliditas patitur, nec κέντρον terrae: quae si in medio mundi est, tanta eius esse profunditas non potest, ut medio sui habeat inferos, in quibus esse dicitur Tartarus, de quo legitur 'bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum'. ergo hanc terram in qua vivimus inferos esse voluerunt, quia est omnium circulorum infima, planetarum scilicet septem, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae, et duorum magnorum. hinc est quod habemus 'et novies Styx interfusa coercet': nam novem circulis cingitur terra. ergo omnia quae de inferis finguntur, suis locis hic esse conprobabimus. quod autem dicit 'patet atri ianua Ditis sed revocare gradum superasque evadere ad auras hoc opus hic labor est' aut poetice dictum est aut secundum philosophorum altam scientiam, qui deprehenderunt bene viventium animas ad superiores circulos, id est ad originem suam redire: quod dat Lucanus Pompeio ut 'vidit quanta sub nocte iaceret nostra dies' (Lucan. 9,13): male viventium vero diutius in his permorari corporibus permutatione diversa et esse apud inferos semper. |