monumenta.ch > Servius > 118
    >>> Versus 119

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 118

1 lm|lucis hecate praefecit avernis|lm Hecate trium potestatum numen est: ipsa enim est Luna, Diana, Proserpina. sed solam Proserpinam dicere non potuit propter lucos qui Dianae sunt, item Dianam, quia 'Avernis' ait: unde elegit nomen, in quo utrumque constabat. unde Lucanus de Proserpina ait 'Hecate pars ultima nostrae' (Lucan. 6,700).
Servius HOME

bav1646.268 bnf7959.158 bnf7960.121 bnf7962.56 bnf10307.329 csg861.29 med221.225 ubk206.192 uldBPL52.30