monumenta.ch > Servius > 107
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 106 <<<     >>> Versus 108

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 107

1 lm|et tenebrosa palus acheronte refuso|lm paludem pro lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis. 'palus' autem bene iste produxit 'lus', quia 'paludis' facit, quod supra planius diximus: Horatius corripuit, ut 'sterilisque diu palus aptaque remis'. 'tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, ut 'nigra figit sub nube columbam', id est alta.
2 lm|acheronte refuso|lm Acheron fluvius dicitur inferorum, quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista conplevit et Vlixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nominatas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat.
Servius HOME

bav1646.267 bnf7959.158 bnf7960.120 bnf7962.56 bnf10307.328 csg861.26 med221.224 ubk206.191 uldBPL52.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik