1 | lm|omnia percepi atque animo mecum ante pereglm 'percepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui ait 'gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est'. dicit autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, ut 'unam posthabita coluisse Samo'. |