monumenta.ch > Servius > 104
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 103 <<<     >>> Versus 105

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 104

1 lm|non ulla laborum o virgo|lm 'o' licet sit naturaliter brevis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa habetur, ut hoc loco 'virgo', item alibi 'quis te magne Cato tacitum', exceptis 'ego', ut 'ast ego quae divum', 'duo', ut 'si duo praeterea', 'scio', ut 'nunc scio quid sit amor', et 'nescio', ut 'nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos'. apud alios 'o' nisi in Graecis nominibus non producitur, quod et nunc sequi debemus. dicunt tamen quidam quod 'o' tunc producitur in nominativo, quando et in genetivo producta fuerit. quod falsum est: nam et Vergilius produxit 'virgo', cum 'virginis' faciat, et Lucanus 'Cato' corripuit, ut 'nos Cato da veniam' (Lucan. 9,227), cum 'Catonis' faciat. item 'Iuno' cum producat Vergilius, Statius tamen corripuit. sane sciendum adlocutionem hanc esse suasoriam cum partibus suis: nam honestum est quod dicit se patrem requirere, utile ut ab eo patriae originem discat, necessarium quia iusserat pater, ut 'Ditis tamen ante infernas accede domos', possibile quia ait 'quando hic inferni ianua regis dicitur' item 'potes namque omnia': si omnia, et hoc.
2 lm|nova mi facies|lm id est species. et sciendum pronomen 'mihi' numquam in synaeresin venire, ne incipiat esse blandientis adverbium. et licet quidam huius loci nitantur exemplo, non procedit, vel quia unum est, vel quia potest esse etiam blandientis adverbium. 'nihil' vero pro metri necessitate cogitur: nam si pars sequens orationis a vocali inchoet, 'nihil' dicimus, ut 'heu nihil invitis fas quemquam fidere divis': si autem a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuvenalis 'nil tale expectes: emit sibi. multa videmus'.
3 lmnopinave surgit|lm nomen est, non participium: nam 'inopinata' diceret, quod non procedit. 'opinatus' enim venit ab eo quod est 'opinor'; sed quia 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' participium est, quia invenimus 'noceo' verbum, 'innocens' vero nomen, quia 'innoceo' non dicimus. nullum est enim participium, quod a verbo non trahatur, licet a sui verbi forma non veniat, ut 'placita': licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo invenimus; item 'regnata' 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' et 'togatus' nomina conprobantur: nullum enim verbum horum originis reperitur.
Servius HOME

bav1646.267 bnf7959.158 bnf7960.120 bnf7962.56 bnf10307.328 csg861.24 med221.224 ubk206.190 uldBPL52.29

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik