monumenta.ch > Servius > 79
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 78 <<<     >>> Versus 80

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 79

1 lm|excussisse deum|lm excuti proprie de equis dicimus: quod ideo traxit, quia Phoebus, id est Sol, equis utitur. et nunc Sibyllam quasi equum, Apollinem quasi equitem inducit et in ea permanet translatione: 'excussisse' ait, ut 'excussus Aconteus'; item 'fera corda domans', quod est equorum primum frenos pati et stimulos, ut 'ea frena furenti concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo'. quod autem dicit 'magnum deum', non re vera ait, sed retulit ad affectum colentis, ut 'summe deum, sancti custos Soractis Apollo': unicuique enim deus quem colit magnus videtur. 'excussisse' vero 'deum' pro 'excutere', tempus est pro tempore. est autem Attica figura, qua nos uti non convenit, quia hac licenter utuntur poetae.
Servius HOME

bav1646.266 bnf7959.157 bnf7960.119 bnf7962.55 bnf10307.327 csg861.20 med221.223 ubk206.189 uldBPL52.28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik