1 | lm|praescia venturlm absolutum est, rerum venturarum. |
2 | lm|da|lm dic, ut 'qui sit da, Tityre, nobis': unde est contra 'accipe nunc Danaum insidias': non enim praestare aliquid poterat, sed indicare futura. |
3 | lm|non indebita posco regna meis fatis|lm deest 'si'. est autem εἱρμὸς, id est longissimum hyperbaton: Phoebe et vos dii deaeque, tuque o vates da, id est dic, Latio Teucros considere, si non posco regna meis fatis indebita. 'dic' autem 'considere', id est utrum possimus considere. et verecunde dictum est 'non posco indebita', cum certum constet esse regna deberi. |