1 | lm|quibus obstitit ilium|lm Ganymedes enim Hebae obfuit, Paris Minervae et Iunoni. quod autem, cum dixerit 'dique deaeque omnes', dearum tantum reperimus exempla, non mirum est, cum supra dixerimus ἀρσενοθήλεις esse omnes deos. possumus ergo et per unam rem utrumque intellegere, licet dicatur etiam Neptuno obfuisse Troia ex denegatione mercedum. novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, ut 'navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton': nam suppresso numero dixit nomina. |