1 | lm|tot maria|lm dicendo 'maria' partem eum maris navigasse significat, non totum mare: mare enim elementum est totum, maria vero partes maris, sicut et terrae partes sunt, terra vero totum elementum est. |
2 | lm|penitusque repostas|lm longe remotas, avias. |