monumenta.ch > Servius > 57
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 56 <<<     >>> Versus 58

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 57

1 lm|dardana qui paridis|lm Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene ait 'direxti', quasi ad solum vulnerabilem locum. 'Dardana' autem ideo, ut non adultero, sed genti praestitisse videatur.
2 lm|tela manusque|lm vel quia aliud sine alio esse non potest, vel hoc dicit: et artem per tela, ut nosset quid feriret, et virtutem per manus dedisti, ut eius fata compleret.
Servius HOME

bav1646.265 bnf7959.156 bnf7960.119 bnf7962.55 bnf10307.326 csg861.15 med221.222 ubk206.186 uldBPL52.27

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik