1 | lm|quo Lati ducunt aditus centum ostia centum|lm non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. |
2 | lm|ostia centum|lm finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi. |