monumenta.ch > Servius > 39
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 38 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 39

1 lm|lectas de more bidentes|lm 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam: quod docet aliud esse intactum, aliud lectum. 'bidentes' autem, ut diximus supra, oves sunt circa bimatum, habentes duos dentes eminentiores: quae erant aptae sacrificiis.
Servius HOME

bav1646.264 bnf7959.156 bnf7960.118 bnf7962.54 bnf10307.325 csg861.12 med221.221 ubk206.185 uldBPL52.26