monumenta.ch > Servius > 24
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 23 <<<     >>> Versus 25

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 24

1 lm|suppostaque furto|lm hoc est furtim inclusa in vaccam ligneam, quae erat operta eius vaccae corio, quam maxime taurus adpetebat.
2 lm|furto|lm adulterio, ut 'Vulcani Martisque dolos et dulcia furta'. potest autem, sicut dictum est, et ad vaccam referri, cuius specie tauro furata sit coitum.
Servius HOME

bav1646.264 bnf7959.155 bnf7960.118 bnf7962.54 bnf10307.325 csg861.10 med221.221 ubk206.184 uldBPL52.25