monumenta.ch > Servius > 22
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 21 <<<     >>> Versus 23

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 22

1 lm|corpora natorum|lm bene 'corpora', quae adempta vita consumebantur, ut super orbitatem parentibus ne sepelire quidem liberos licuisset: magna ergo periphrasi dictum est.
2 lm|stat|lm aut horret, ut 'stant lumina flamma'; aut plena est, ut 'pulvere caelum stare vident'; aut re vera stat post ductas sortes; aut certe ad picturam respexit: nam volvi in pictura non poterat urna. et licet non sit urnae stare, de pictura tamen bene dictum est. sed si 'stat' horret acceperimus, 'ductis sortibus' intellegimus 'de qua ducebantur', ut 'et qua vectus Abas'. nam a passivo, ut saepe diximus, inveniri non poterit participium praesens. proprie autem 'ductis sortibus': Sallustius 'sorte ductos fusti necat'.
Servius HOME

bav1646.263 bnf7959.155 bnf7960.118 bnf7962.54 bnf10307.324 csg861.9 med221.220 ubk206.184 uldBPL52.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik