1 | lmnsuetum|lm hominibus scilicet. |
2 | lm|enavit ad arctos|lm bene utrumque miscet: nare enim et de navibus dicimus, ut 'natat uncta carina' item 'et terris adnare necesse est', et de volatu, ut 'nare per aestatem liquidam suspexeris agmen'. 'ad arctos' autem, si ad fabulam, contra septemtrionem, ut quidam volunt propter fervorem solis et ceratas pinnas, si ad veritatem, ad septemtrionis observationem, quod navigantibus convenit. |