monumenta.ch > Servius > 15
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 14 <<<     >>> Versus 16

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 15

1 lm|praepetibus pennis|lm felicibus: praepetes enim sunt aves boni augurii, quod huic dat, quia pervenit.
2 lm|praepetibus pennis|lm velocibus. praepetes autem dictae vel quod priora petant, vel summi volatus, vel quae praepetit volatum, vel quae secundum auspicium facit. et quidam praepetes tradunt non tantum aves dici quae prosperius praevolant, sed etiam locos quos capiunt, quod idonei felicesque sunt: unde bene Daedali pinnas praepetes, quia de locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenit.
3 lm|ausus se credere caelo|lm quasi alienis sedibus. Horatius 'expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis'.
Servius HOME

bav1646.263 bnf7959.155 bnf7960.118 bnf7962.54 bnf10307.324 csg861.8 med221.220 ubk206.184 uldBPL52.25