1 | lm|at pius Aeneas|lm oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. |
2 | lm|arces quibus altus apollo p.|lm cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. 'altus' autem vel magnus, ut 'iacet altus Orodes' et de ipso Apolline 'sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo': vel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline ait 'ibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV': cuius meminisse putatur Vergilius. |