1 | lm|flumina monstrat|lm quaecumque fluenta. et sciendum monstrari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Palinuri, non quod eum viderat, sed quod funus agnoverat, id est doluerat; in eo enim est pollutio quod ait 'casuque animum concussus amici', nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit. hanc autem purgationem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo post 'corpusque recenti spargit aqua'. |