monumenta.ch > Servius > 1
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Praefatio <<<     >>> Versus 2

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 1

1 lm|classique inmittit habenas|lm navibus suis, aut suae navi, quae classis dicitur, vel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse sibi arma portaret, ipse vallum: vallum autem dicebant calam, sicut Lucilius 'scinde calam, ut caleas', id est, o puer, frange fustes et fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis dictam volunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine; nam adhuc pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipendium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum dicimus.
2 lm|classlm aut suae navi, quae classis, ut in primo diximus, dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde Horatius 'me vel extremos Numidarum in agros classe releget', cum de una loqueretur navi: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra ait 'ad hunc alii cursum contendere iussi'.
3 lmnmittit habenas|lm aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi ἐυστρέπτοισι βοεῦσι, id est loris tortis; his enim utebantur antiqui.
Servius HOME

bav1646.262 bnf7959.154 bnf7960.117 bnf7962.53 bnf10307.323 csg861.2 med221.219 ubk206.181 uldBPL52.24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik