1 | lm|nudus|lm insepultus, mortuus: ut 'et freta destituent nudos in litore pisces'. singula autem legenda sunt, ut ad dolorem gradus fiant. |
2 | lmgnota|lm peregrina, ante non visa; nam in sexto dicturus est 'paulatim adnabam terrae, iam tuta tenebam'. sciendum sane Tuccam et Varium hunc finem quinti esse voluisse: nam a Vergilio duo versus sequentes huic iuncti fuerunt: unde in non nullis antiquis codicibus sexti initium est 'obvertunt pelago proras, tum dente tenaci'. |