monumenta.ch > Servius > 864
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 864

1 lm|sirenum|lm Sirenes secundum fabulam tres, parte virgines fuerunt, parte volucres, Acheloi fluminis et Calliopes musae filiae. harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat: et primo iuxta Pelorum, post in Capreis insulis habitaverunt, quae inlectos suo cantu in naufragia deducebant. secundum veritatem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. has Vlixes contemnendo deduxit ad mortem. 'Sirenum' autem genetivus pluralis est veniens ab 'hac Sirene'.
Servius HOME

bav1646.259 bnf7959.154 bnf7960.117 bnf7962.53 bnf10307.322 med221.218 ubk206.178 uldBPL52.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik