monumenta.ch > Servius > 824
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 823 <<<     >>> Versus 825

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 824

1 lm|phorcique exercitus omnis|lm di qui sub Phorco agunt. hic autem Phorcus dicitur Thoosae nymphae et Neptuni filius. ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae: qui cum ab Atlante rege navali certamine cum magna exercitus parte fuisset victus et obrutus, finxerunt socii eius eum in deum marinum esse conversum.
Servius HOME

bav1646.259 bnf7959.153 bnf7960.117 bnf7962.53 bnf10307.322 med221.218 ubk206.177 uldBPL52.22