1 | lm|variae comitum facies|lm aut beluas dicit marinas secundum naturam: aut poetice deos marinos. |
2 | lmnmania cete |lm τὸ κῆτος καὶ τὰ κήτη, ut βέλος βέλη: nam Latine sic declinari non potest. nullum enim apud nos animal generis neutri est: nisi forte 'hic cetus, huius ceti' dicamus, quod nusquam lectum est; nam dicuntur canes marini. |