1 | lm|nec dis nec viribus aequis|lm id est diis iniquis, hoc est adversis: litotes figura. aut 'non aequis' non aequali favore: plures enim Graecis favebant. de matribus autem, id est Thetide et Venere, intellegere non possumus, quia et Thetide melior Venus est, et ei praesenti derogare nollet. |