monumenta.ch > Servius > 801
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 800 <<<     >>> Versus 802

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 801

1 lm|unde genus ducis|lm ut diximus supra, quia feliciter est navigaturus Aeneas, Venerem dicit a mari procreatam. et ut fert fabula, Caelus pater fuit Saturni. cui cum iratus filius falce virilia amputavit, delapsa in mare sunt: de quorum cruore et maris spuma nata dicitur Venus: unde et Ἀφροδίτη dicitur, ἀπὸ τοῦ ἀφροῦ. sed hoc habet ratio: omnes vires usu venerio debilitantur, qui sine corporis damno non geritur: unde fingitur Venus nata per damnum; de mari autem ideo, quia dicunt physici sudorem salsum esse, quem semper elicit coitus. unde etiam myrtus ei consecrata est, quae litoribus gaudet, ut ait 'litora myrtetis laetissima'. ideo autem diximus 'Caelus pater', ut deus significaretur: nullus enim deus generis neutri est. nam caelum genere neutro elementum significat.
2 lm|merui quoque|lm etiam praestiti, ut 'nec te regina negabo promeritam'. alii dicunt 'militavi', ut 'aere merent parvo'.
Servius HOME

bav1646.258 bnf7959.153 bnf7960.116 bnf7962.52 bnf10307.321 med221.217 ubk206.176 uldBPL52.22