1 | lm|media de gente|lm id est totius gentis potentem. |
2 | lm|exedisse|lm muliebriter dictum: nam inde est quod sequitur 'cineres atque ossa peremptae'. sane 'edo' habet et rectam, sed antiquam declinationem, ut 'edo edis edit', et anomalam, ut 'edo es est': quarum secunda et tertia personae longae sunt propter differentiam 'sum es est'. 'edit' autem in praeterito producitur 'edi edisti edit', ut 'legit'. |