monumenta.ch > Servius > 783
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 782 <<<     >>> Versus 784

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 783

1 lm|quam nec longa dies|lm id est longum tempus: de quo licet melius feminino genere dicamus, tamen et masculino dicimus: nam de certo die masculino tantum utendum est, ut 'natalis meus dies est'.
2 lm|pietas nec mitigat|lm aut Troianorum, quia pii sunt: aut certe propter illud 'Iunoni Argivae iussos adolemus honores', quasi quae nec sacrificiis placaretur.
Servius HOME

bav1646.258 bnf7959.152 bnf7960.116 bnf7962.52 bnf10307.321 med221.217 ubk206.176 uldBPL52.21