monumenta.ch > Servius > 868 > 758
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 757 <<<     >>> Versus 759

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 758

1 lmndicitque forum|lm id est tempus et locum designat agendorum negotiorum, qui conventus vocatur. 'indicit' autem verbum iuris est. et per hoc potentem vult significare civitatem.
2 lm|et patribus dat iura vocatis|lm dat condendi iuris potestatem his quos appellaverat patres: aut certe vocatis patribus iura distribuit. hi autem, ut Sallustius dicit, 'vel aetate vel curae similitudine patres appellati sunt'. senatores autem alii a senecta aetate, alii a sinendo dictos accipiunt: ipsi enim agendi facultatem dabant per senatus consulta.
Servius HOME

bav1646.258 bnf7959.152 bnf7960.116 bnf7962.52 bnf10307.321 med221.216 ubk206.176 uldBPL52.21

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik