monumenta.ch > Servius > 738
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 737 <<<     >>> Versus 739

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 738

1 lm|torquet medios nox umida cursus e. m. s. e. o. a. a.|lm dies est plenus, qui habet horas viginti quattuor: nam et nox pars diei est. dicimus autem diem a parte meliore: unde et usus est, ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum. hic autem dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis, secundum Persas ab ortu solis, secundum Etruscos et Athenienses a sexta hora diei, secundum Romanos a media nocte: et hos nunc secutus ait 'medios cursus nox torquet et me saevus equis oriens adflavit anhelis'. haec autem plene exsequuntur et Cicero in auguralibus et Aulus Gellius in libris noctium Atticarum. hoc etiam illa res iuris indicat, quod cum tribunum plebi abnoctare ab urbe non liceret, licebat tamen exire post noctem mediam et ante mediam reverti.
Servius HOME

bav1646.257 bnf7959.152 bnf7960.116 bnf7962.52 bnf10307.320 med221.216 ubk206.176 uldBPL52.21