1 | lm|tum genus omne tuum et q. d. m. d.|lm hae sunt causae, propter quas Aeneas descendit ad inferos: generis agnitio, et civitatis nomen, quod ei nullus umquam praedixerat, sed solus indicat pater. latet enim, ut supra diximus, verum urbis nomen: unde ei pater quasi pro mysterio et adfectione ait 'illa inclita Roma'. et nomen quidem Romae a poeta dictum est; nam verum urbis nomen, ut dictum est, latet. |