1 | lm|piorum concilia elysiumque colo|lm elysium est ubi piorum animae habitant post corporis animaeque discretionem: unde et 'interitus' dicitur res 'inter' animam et corpus 'veniens'. ergo elysium ἀπὸ τῆς λύσεως, ab absolutione: quod secundum poetas in medio inferorum est suis felicitatibus plenum, ut solemque suum sua sidera norunt. secundum philosophos elysium est insulae fortunatae, quas ait Sallustius inclitas esse Homeri carminibus, quarum descriptionem Porphyrius commentator dicit esse sublatam: secundum theologos circa lunarem circulum, ubi iam aer purior est: unde ait ipse Vergilius 'aeris in campis', item Lucanus 'non illuc auro positi, nec ture sepulti perveniunt' (Lucan. 9,10). |