monumenta.ch > Servius > 722
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 721 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 722

1 lm|caelo facies delapsa parentis|lm aut secundum quod supra diximus, quia animae caelum tenent, simulacra vero apud inferos sunt: aut ad errorem pertinet somnii; nam et 'visa' ait: aut certe intellegamus a Iove missam potestatem aliquam, quae se in Anchisae converteret vultum, ut religiosus videretur; nam et ipse dicit 'imperio Iovis huc venio' et infert 'Elysiumque colo'.
Servius HOME

bav1646.257 bnf7959.151 bnf7960.116 bnf7962.51 bnf10307.320 med221.215 ubk206.176 uldBPL52.20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik