monumenta.ch > Servius > 626
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 625 <<<     >>> Versus 627

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 626

1 lm|septima post Troiae e. i. v. a.|lm atqui et Dido dixit 'nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas'. de qua re quidam hoc dicunt, quod Aeneas apud Carthaginem paucis diebus fuerit: nam ait 'cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion', qui oritur, ut Sallustius dicit, iuxta solis aestivi pulsum: item ait 'dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion', ut hiemem pro tempestate posuerit: secundum quod Carthagini paucis fuerit diebus. sed illud occurrit 'nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere'. et hoc quidam sic purgant, ut dicant potuisse fieri, ut intra anni metas et ad Africam venerit, et inde navigaverit. sed istis occurrit quod in primo ait 'septima aestas', unde apparet hanc octavam fuisse: quod et ab Anchisae morte indicat annus impletus. ergo constat quaestionem hanc unam esse de insolubilibus, quas non dubium est emendaturum fuisse Vergilium.
Servius HOME

bav1646.261 bnf7959.150 bnf7960.115 bnf7962.51 bnf10307.318 med221.214 ubk206.176 uldBPL52.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik