1 | lmrim de caelo m. s. i.|lm ex magna parte servatur, ut Mercurius ad concordiam, Iris ad discordiam mittatur: unde et Iris dicta est quasi ἔρις. falsum est autem quod dicitur ministra esse tantum dearum, cum et a Iove plerumque mittatur, ut 'aeriam caelo nam Iuppiter Irim dimittit, germanae haud mollia iussa ferentem'. |