monumenta.ch > Servius > 603
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 602 <<<     >>> Versus 604

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 603

1 lm|hac celebrata tenus|lm tmesis est, hoc est hactenus. et hic sermo, quantum ad artem spectat, duas continet partes orationis, ut 'hac' pronomen sit, 'tenus' praepositio, sicut 'pube tenus' et 'crurum tenus'; sed iam usus obtinuit ut pro una parte habeatur. ergo adverbium est: omnis enim pars orationis cum desierit esse quod est, in adverbium migrat: et est temporis, nam 'hucusque' significat.
Servius HOME

bav1646.261 bnf7959.150 bnf7960.115 bnf7962.51 bnf10307.318 med221.214 ubk206.176 uldBPL52.18