1 | lm|quem thracius albis portat equus|lm cum tres dixerit duces, duorum equos commemorat. sed aut praetermisit quod ut consequeretur necesse erat: nec enim unus pedes esse poterat: aut illo reddidit loco, ut 'cetera pubes senioris Acestae fertur equis'. quamquam multi distinctione mutata tres equos commemorent, ut sit plena 'equus bicolor maculis', et de alio dicatur 'vestigia primi alba pedis', id est primorum pedum vestigia, et 'frontem albam ostentabat alter'. |