monumenta.ch > Servius > 560
    >>> Versus 561

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 560

1 lm|tres equitum numero turmae|lm rem Romanae militiae suo inserit carmini. nam constat primo tres partes fuisse populi Romani: unam Titiensium a Tito Tatio, duce Sabinorum, iam amico post foedera: alteram Ramnetum a Romulo: tertiam Lucerum, quorum secundum Livium et nomen et causa in occulto sunt. Varro tamen dicit, Romulum dimicantem contra Titum Tatium a Lucumonibus, hoc est Tuscis, auxilia postulasse. unde quidam venit cum exercitu: cui, recepto iam Tatio, pars urbis est data: a quo in urbe Tuscus dictus est vicus. Horatius 'ac Tusci turba impia vici'. ergo a Lucumone Luceres dicti sunt. sic autem in tres partes divisum fuisse populum Romanorum constat, ut etiam qui praeerant singulis partibus, tribuni dicerentur: unde etiam sumptus, quos dabant populo, tributa nominarunt.
2 lm|terni ductores|lm more suo: hoc est tres.
Servius HOME

bav1646.260 bnf7959.150 bnf7960.114 bnf7962.50 bnf10307.317 med221.213 ubk206.176 uldBPL52.18