1 | lm|tonsa coma|lm 'tonsa' composita: nam proprie comae sunt non caesi capilli. |
2 | lm|pressa corona|lm id est galea. et sermone Homeri usus est: nam galeam στεφάνην dixit. et re vera corona non potest intellegi, cum sequatur 'galeam ante pedes proiecit inanem'. sed alii dicunt potuisse eos galeas habere coronatas. Baebius tamen Macer dicit, a Caesare Augusto pueris qui luserant Troiam, donatas esse galeas et bina hastilia: ad quod Vergilium constat adludere. |