1 | lm|custodem ad sese|lm secundum Tullium qui dicit ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur: unde ait de Pallante 'sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus'. |
2 | lmnpubis iullm ab eo quod est 'hic pubis': nam quod ait Sallustius 'puberes omnes interfici iubet', venit ab eo quod est 'puber'. et sunt ista communis generis, si referantur ad singulos. multitudo autem si dicatur, generis tantum feminini est, ut 'haec pubes'. |