1 | lm|vitamque reliquit in astris|lm unde sumpserat vitam, ut 'hinc hominum pecudumque genus, vitaeque volantum'. sane sciendum hunc totum locum ab Homero esse sumptum: unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem maternam. nam et res est translata simpliciter: et quamcunque suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem: nulla enim avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt consecratae. quamquam Urbanus dicat, matrem citius potuisse placari. |