1 | lm|subsedit acestes|lm hoc est remansit: 'Acestes' autem pro 'sors Acestis': nec enim proferebatur sors quae remanserat sola. aut certe 'subsedit', delituit: unde et subsessores vocantur qui occisuri aliquem delitescunt: de quo verbo plenius dicturi sumus illo versu 'devicta Asia subsedit adulter'. |