monumenta.ch > Servius > 493
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 493

1 lm|quem modo|lm id est nuper: nam ut supra diximus, victor fuit duorum. Urbanus vero dicit 'modo' propemodum, paene: nam secundus fuit. alii 'victor' voti compos volunt, ut 'rapidusque rotis insistere victor': optaverat enim ne rediret extremus, ut 'hoc vincite cives'.
Servius HOME

bav1646.254 bnf7959.149 bnf7960.114 bnf7962.49 bnf10307.316 med221.211 ubk206.176 uldBPL52.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik