monumenta.ch > Servius > 827 > 409
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 408 <<<     >>> Versus 410

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 409

1 lm|senior|lm secundum Varronem 'senior' et 'iunior' comparativi sunt per inminutionem. hinc est 'iam senior, sed cruda deo viridisque senectus': additum enim hoc est ad exprimendum, quid sit 'senior': item Ovidius 'inter iuvenemque senemque'. et re vera non convenit hunc satis senem accipi, qui et vincere potest, et uno ictu taurum necare. ergo 'senior' non satis senex, sicut 'iunior' non satis iuvenis, intra iuvenem, sicut 'pauperior' intra pauperem. dicit autem hoc Varro in libris ad Ciceronem.
Servius HOME

bav1646.253 bnf7959.148 bnf7960.113 bnf7962.49 bnf10307.315 med221.211 ubk206.176 uldBPL52.15