1 | lm|alacris|lm cum 'acer' ubique dicat, 'alacer' tamen non dicit, licet inde nascatur: vitat enim confusionem: unde utrumque non vult dicere. nam 'alacer' nusquam, et iterum 'acris' nusquam dixit. inde est quod etiam pampini supprimit genus, quia dubitatur. |