1 | lm|amyci de gente|lm Amycus filius Neptuni fuit et nymphae Melies, qui a Polluce victus est pyctali certamine. Bebrycia autem ipsa est Bithynia: Sallustius 'igitur introrsus prima Asiae Bithynia est, multis antea nominibus appellata': ipsa enim est et maior Phrygia. |