monumenta.ch > Servius > 370
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 369 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 370

1 lm|solus qui paridem s. c. c.|lm multi haec a poeta volunt dici, melius tamen verba sunt populi: unde et 'virum se murmure tollit'.
2 lm|paridem|lm venit ab eo quod est 'Paris, Paridis' vel 'Paridos', quod autem legimus 'urbe paterna Parin creat' venit ἀπὸ τοῦ ὁ Πάρις, τοῦ Πάριος, τῷ Πάρι, τὸν Πάριν: et volunt, si proprium sit, in 'dos' exire genetivum, si appellativum, in 'os'. sane hic Paris secundum Troica Neronis fortissimus fuit, adeo ut in Troiae agonali certamine superaret omnes, ipsum etiam Hectorem. qui cum iratus in eum stringeret gladium, dixit se esse germanum: quod adlatis crepundiis probavit qui habitu rustici adhuc latebat. hos autem ludos transfert Vergilius ad Hectoris tumulum: qui sunt facti, cum habuisset Hector occidi.
Servius HOME

bav1646.252 bnf7959.148 bnf7960.113 bnf7962.49 bnf10307.314 med221.210 ubk206.176 uldBPL52.15