monumenta.ch > Servius > 269
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 268 <<<     >>> Versus 270

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 5, Versus 269

1 lm|puniceis taenis|lm vittis roseis: et significat lemniscatas coronas, quae sunt de frondibus et discoloribus fasciis, et sicut Varro dicit, magni honoris sunt. 'taenis' autem modo vittis: alias vittarum extremitates dicit, ut 'fit longae taenia vittae'.
Servius HOME

bav1646.250 bnf7959.147 bnf7960.112 bnf7962.48 bnf10307.312 med221.208 ubk206.175 uldBPL52.13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik