1 | lm|portunus|lm deus marinus qui portubus praeest. et bene 'inpulit' eum 'ipse' iam vicinum portui. nota est autem fabula. indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui . . . Athamas post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho filio, dum eum feram credit, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in deos versi sunt: Melicerta in Portunum, qui Graece Palaemon dicitur, Ino in matrem Matutam, quae Graece dicitur Leucothea. |